monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p19, p301, 24
Item a sto hec stella -e, quia videtur stare, et secundum hoc proprie stelle dicuntur que sunt in firmamento: et vide quod stella dicitur quelibet singularis, sidus plurium stellarum collectio, astrum grandis stella vel grande sidus, sed hec nomina sepe confunduntur apud auctores; unde stellula diminutivum, et stelleus -a -um, idest clarus vel ad stellam pertinens, et stellatus -a -um, stellis vel ad modum stellarum circumdatus, depictus.